Machaut: Bone pastor Guillerme
Bone pastor, qui pastores
Bone pastor (M18)

Three-voice motet.

Sources: Machaut Manuscripts A B C E & G

Lyrics

Bone pastor Guillerme,
Pectus quidem inerme
Non est tibi datum;
Fauste sed muneva
Virtutum est caterva
Fortiter armatum.
Portas urbis et postes
Tue munis, ne hostes
Urbem populentur
Mundus, demon et caro,
Morsu quorum amaro
Plurimi mordentur.
Mitra que caput cingit
Bino cornu depingit
Duo testamenta,
Que mitrifer habere
Debet tanquam cincere
Mentis ornamenta.
Et quoniam imbutus
Et totus involutus
Es imprelibatis,
Ferre mitram est digna
Tua cervix, ut signa
Sint equa signatis.
Curam gerens populi,
Vis ut queant singuli
Vagos proficere
Prima parte baculi
Attrahere;
Per te quidem alia,
Que est intermedia,
Morbidos regere;
Lentos parte tercia
Sis pungere.
Oves predicamine
Et cum conversamine
Pacis laudabili,
Demum erogamine
Sensibili.
Det post hec exilium
Huic rex actor omnium,
Qui parcit humili,
Stabile dominium
Pro labili.

Bone pastor, qui pastores
Ceteros vincis per mores
Et per genus
Et per fructum studiorum
Tollentem mentes ymorum
Celo tenus,
O, Guillerme, te decenter
Ornatum rex, qui potenter
Cuncta regit,
Sue domus ad decorem
Remensium in pastorem
Preelegit.
Elegit te, vas honestum,
Vas insigne,
De quo nichil sit egestum
Nisi digne.
Dedit te, vas speciale
Sibi regi;
Dedit te, vas generale
Suo gregi.

Bone pastor.


Discography

  1. Adès COF 7078 [LPx3]
    L'art musical et poétique de Guillaume de Machaut - Motets / Ballades / Virelays - Le Remède de Fortune - Le Veoir Dit
    Ensemble Guillaume de Machaut de Paris - Guy Robert / Jean Belliard
    Rec.: 1975-1977

  2. ECM "New Series" 1823
    Machaut: Motets
    Hilliard Ensemble
    Rec.: 2001

  3. Renaissance der Renaissance 3.108 [CDx3]
    Machaut: 7 Isorhythmic sacred motets / Dufay: Complete Isorhythmic motets, 7 Cantilena motets
    Helga Weber Ensemble
    Rec.: 1990-1991

  4. Telefunken Das Alte Werk SAWT B-9566 [LP]
    Guillaume de Machaut: La Messe de Nostre Dame und Motetten
    Capella antiqua München - Konrad Ruhland, dir.
    Rec.: 1970:

  5. Zig-Zag Territoires ZZT 021002 [CDx2]
    Machaut - Les Motets
    Ensemble Musica Nova
    Rec.: 2002


Please see the Machaut index page for an introduction, discussion of methodology, and notes on this project.

To Machaut index page

To Early Music FAQ

Pierre-F. Roberge
Todd M. McComb